PROMETEO




Homines ab immortalibus ignem petebant
neque in perpetuum eum servare sciebant
Postea Prometheus eum in ferula tulit in terras hominibusque monstravit quomodo cinere obrutum servarent
Ob hanc rem Mercurius, Iovis iussu, deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis et aquilam apposuit, quae iecur eius devoraret
Quantum die ederat, tantum nocte crescebat
Hanc aquilam postea Hercules interfecit eumque liberavit

0 commenti: